monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12 > 10 > sectio 6 > 11 > 37 > sectio 16 > sectio 14 > sectio 35 > sectio > 48 > tblHarleyMS1775.18r > 2 > sectio 18 > Regum I, 32 > uwbM.p.th.q.1a.290 > ad Corinthios I, 14 > sectio 4 > sectio 3 > 6 > Genesis, 2 > 27 > 19 > 18 > sectio 1 > csg51.138 > csg75.521 > sectio 3 > 8 > 27 > sectio 9 > 40 > 12
Cassiodorus, Historia Eccl., 9, XI.De Eunomii calliditate. <<<     >>> XIII.De ordinatione Maximi Cynici eiusque depositione, et ordinatione recta Nectarii, et de canonibus in ea synodo constitutis.

Cassiodorus, 9, CAPUT XII.De concilio Constantinopolitano contra Macedonianos.

1 Interea cum episcopi centum et quinquaginta fuissent apud Constantinopolim congregati, praecepit imperator ut nullus proderet quis esset maximus ille Meletius. Volebat enim ex memoria sui somnii virum illum sibimet indicari; cum ergo omnis illa multitudo pontificum regiam introisset domum, relictis omnibus ad magnum currit Meletium, et veluti quidam filius patris amator, post multum tempus paterna visione potitus, amplectebatur eum, et simul osculabatur oculos, labia, pectus, et caput, dextramque qua eum in somnio coronaverat, insinuavitque illi quam viderat visionem.
2 Cumque etiam caeteros congrue salutasset, rogavit tanquam Patres ut de rebus praesentibus cogitarent [THEODORETUS, lib. V, cap. 7, p. 206],]et ut in urbe Constantinopolitana ordinaretur episcopus. Et cum speraret posse Macedonianos uniri, etiam eorum convocavit episcopos. Convenerunt ergo de consubstantialitatis fide Timotheus Alexandrinus, Cyrillus Hierosolymitanus, post poenitentiam in consubstantialitatis dogma consentiens, Meletius Antiochiae, et Acholius Thessalonicae, aliique plurimi; ita ut centum et quinquaginta numerus impleretur.
3 Macedonianis vero praeerat Elensius Cyzici, et Lampsaci Marcianus; erantque simul triginta sex, quorum plurimi esse videbantur de civitatibus Hellesponti. Convenerunt itaque consulatu Eucharii et Evagrii [An. Dom. 381], mense Maio. Igitur imperator et episcopi partis eius laborabant ut Eleusius eiusque sequaces unirentur Ecclesiae: commemorantes eis legationem quam miserant ad Liberium, tunc Romanae urbis episcopum, per Eustathium, et quia dudum sponte ei communicassent; nec esset sine pudore, ut subito bene prius placita permutarent.
4 At illi eius monita apertaque convicia parvipendentes, elegerunt sequi potius Arianam pestem quam consubstantialem dicere Trinitatem. Haec fatentes de Constantinopoli sunt egressi, et scribebant alterutris ne quis eorum in Nicaeni concilii dogmate consentiret. [SOCRATES, lib. V, cap. 8, p. 264.]
Cassiodorus HOME

bav824.253 bnf1603.177

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik